Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

5.8 Et ultimam illam GALLIo fecit, cum tractasset illa: “licet mihi ut prosim uim facere,” deinde, “huic profuit:” an auo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractauit quam indignum esset damnari illum ob hoc. LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus conplexus est: etiamsi uim fecit, an tamen damnari non possit, si bono animo fecerit; an bono animo fecerit. ait enim et de animo fieri controuersiam auo et dicere patrem: non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam uenficam, me tamquam ueneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.
5.9 Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi cum socero conuenisse, mortua uero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme