Book 8
4.8
in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore uix agnoscendus; putares duos fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. “Ego, inquit, caesus sum; poenam remitto.” Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. dignus est quem inuitum uindicetis; an apud nos tantum crudeles patres uindicantur? “Pater, inquit, iussit.” ergo frater tuus impius fuit qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites aiebat tyrannus: non spectastis quemadmodum patrem ceciderit? “Qui patrem ceciderit, manus eius praecidantur.” hanc legem moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.