Book 8
4.6
Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, ut. parricidae pater adsit, nos istius aduocationi adsumus. Defendit quamuis nocentem: ecquid agnoscitis indulgentiam? illius frater, qui maluit perire quam patrem caedere, infelix est quod causam suam cum fratre non iungebat. Exclamat iste: nihil illi mandaui. ego tibi et pro illo satisfaciam. “Vt ualidius caederem pro republica, inquit, feci.” Vis tu pudorem habere nec inputare idem et reipublicae et tyranno? “Pater, inquit, mihi adest.” At mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat isti tradebatur. “Tyrannum. inquit, occidi.” At patrem quantulo minus quam occidisti?
4.7
POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem. quomodo enim aliter efficere potuissem ut uulnera eius uideretis? non multum refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. grauior esse testis solet qui a reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius posset caedere, nisi qui amicus esse posset tyranni. Frater periit, ne parricidium aut faceret aut uideret: