Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

4.5 VOTIENI MONTANI. “Pereat, inquit, potius.” Cum sit qui tam fortiter loquatur, uix inuentus est qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter admouebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit, defendit. Ille quoque mihi non pepercisset, si unicus fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret hic tyranno? “Etiamnunc, inquit, in facie tua uulnera apparent.” Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis quis haec fecerit uulnera? ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme