Book 8
3.14
dixit HATERIVS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos qui Iliad. E. 85. ermeneumata docerent. Maecenas dixit: *tudei/dhn d' ou)k a)\n gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione eius cum rediret interogatus quomodo dixisset respondit: male kai\ kakw=s. GLYCON dixit: a)\n a)mfote/rous MOI mh\ a)podw=|s, a)pole/seis au)tw=n to\ di/dumon. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero tunc mihi heres sit: uis interrogem uter? TRIARIVS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?
4.1
Felicior essem si plures reos defenderem. TRIARI. Haec uulnera quae in ore uidetis meo postea feci quam dimissus sum. IVNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno. Quod manus illius ausae sunt ego iussi, itaque crimini meo adsum. “Amicus, inquit, tyranni fuit.” an hoc tantum filius meus in arce simulauit? Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax, qui cum uapularem non rogaui.