Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

3.5 VOTIENI MONTANI. Ego uero ne patrocinium quidem habebo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? Vtroque modo perdendi erant, uel paciscenti uel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. CESTI PII. Ne diuiderem filios una exposui. Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est.
3.6 Iterum cogor exponere. IVNI GALLIONIS contra. Expeditae partes uestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsueuit carere liberis, ego etiamsi unum accipiam tamen necesse est torquear: duobus adsueui. Quidquid umquam commisi — et habes domi quos de me. interroges — nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim uocas quae te patrem fecit? Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos tales, ut ex illis uel unus cuilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte quam modeste agam:
3.7 ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste eligat. VIBI RVFI. Salui sunt, inquam, liberi tui. post hanc uim meam iste me osculatus est. PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento habeo quam in pacto. hoc testamentum delere non cogito; si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. preces meas ad filios transferam: hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare dum litigo. ARELLI FVSCI patris. Fertis hoc, optimi iuuenes? ego uos expositos sustuli, ego educaui, ego aegrotantibus adsedi, senem me fecistis et relinquitis? ARGENTARI. In ista ui duos filios perdidi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme