Book 8
2.22
SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animaduertit meretrix; “age lege;” quicquam enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: “age lege” tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit: “age lege” scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc numquam se uidisse. MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.
2.23
VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui FLORVM quendam, auditorem Latronis, dicentem non apud Latronem. neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere. Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino: