Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

2.16 Attamen factum ipsum turpe est. set et multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est: ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio,
2.17 quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS has adiecit quaestiones: an si quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et quod licet fecerit. Licet qua quis uelit ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent, tempore et loco mutato non licent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme