Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

2.5 FVLVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures: quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? Cadauer, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de conuiuio cogitat? “Hominem,” inquit, “occidi numquam uidi.” alioqui Flaminino praetore omnia alia uidisti? SSILONIS Pompei. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. “Numquam uidi.” adice si uis: “nec alio praetore uidere potero.”
2.6 ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse non polliceor: uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam. Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium; distinguntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? conuiuii eius apparatum sensit prouincia. extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme