Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 8

1.14 T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur. CESTIVS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum superueniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. ego non expectaueram dum rogarer.
1.15 HISPO ROMANIVS hunc colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione insolentem inuisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem operam dedisse, ut mores puellae in uitia non tantum labi pateretur, set ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam. Nanctum occasionem non interemisse, expectasse tamen dum superueniret pater. Hoc se cogitasse: expectat me; uult mecum pares rationes facere. fecisset, si non ostendisset patri adulteram filiam. GARGONIVS in hac controuersia foedo genere cacozeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub Miltiadis tropaeis concumbere. DORION cum descripsisset, gloriae sibi fuisse carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse dixit: o(/te ei)sh=lqen *kalli/as, ta\s pe/das a)peka/luya. HYBREAS dixit: suggnw/mhn e)/xw moi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme