Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

1.4 Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,
1.5 iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur. Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci parricidium et — quam facile erramus homines — factum putaui; deliberabam an parerem patri. “Frater,” inquit, “tu primus in domo parricidium facies.” ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. “Viuit, inquit, et me dimisit.” bono argumento probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: “si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium iudices, adeste.” Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme