Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

7.9 Pars altera. ARELLI FVSCI. Quantum est pretium quo uendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? tanti et imperatorem et parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose. nunc poenitet. Qui et filium et patriam uendidit, tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset.
7.10 In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere, praeterierat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme