Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

6.19 GAVIVS SABINVS hoc colore usus est, ut in quantum posset dignitatem suam destrueret et humilitatem confiteretur. et ideo, inquit, facilius potuit non uitiari quia nemo in domum nostram oculos dirigebat. et cogitaueram, inquit, quid facerem, cui conlocarem, quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus. quid ergo? alieno potius liberto? hunc iam noui; scio cuius in nos adfectus sit; si moriar, scio me meam filiam apud hunc tuto relicturum. Et hanc sententiam adiecit, quae ualde excepta est:
6.20 eum non contempsi generum qui tyrannum contempserat. ACCIVS POSTVMIVS hoc colore usus est: nihil est, inquit, inuidia periculosius; hanc sapientes uiri uelut pestiferam uitandam esse praecipiunt: hanc uitaui. ingens inuidia erat: nemo non nobis obiecit fortunam liberorum nostrorum. oderant filiam meam feminae, me patres, quasi publici mali segregem et exprobratorem: quo uno modo honeste potui feci filiam meam ceteris similem, fortunam meam publicae parem: detracta omnis inuidia est; filiam non habeo honestiorem quam uos, seruum frugaliorem habui quam uos.
6.21 HISPO ROMANIVS dixerat: maritum autem ego istum uocem raptorem serotinum ? Verbum hoc, quasi aput antiquos non usurpatum, quibusdam displicebat. eiusdem uerbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est GAVIVS SABINVS cum diceret, nondum esse consummatam aduersus seruos publicam uindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme