Book 7
6.14
Deinde de animo serui. LATRO colorem a fili parte, quare non uitiasset seruos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata republica omnes poenas qui contaminassent dominas suas darent; et aduentare iam tempus ultimum tyrannidi uidebatur tum ad summam perductae rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. Itaque cum uideret, inquit, suffigi cruci seruos, clamabat: hoc ego futurum sciebam. In ultima oratione Latro dixit: serui quoque nomine tecum queri possum, quem, qui frugi fuerat, nequam fecisti. ALBVCIVS hoc colore usus est: inmatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat.
6.15
CESTIVS dixit: ego plane non sum detracturus seruo suam laudem: habuit bonam mentem; sperauit posse fieri, ut, si uirginem seruasset, nuptiis dominae manumitteretur. VARIVS GEMINVS ait: fortasse amicam habebat: hac delectatus est; nam quidam uirginum concubitum refugiunt. fortasse sciuit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque seruos interdum frugi facit, malam fortunam timuit. Et hanc sententiam quae ualde circumlata est adiecit: an enim furcifer auderet cum domina concumbere, nisi illi pater permisisset? et illud dixit: ad hoc, pater, ab exilio redieras?