Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

5.7 DIVISIO. Has controuersias quae et defensionem habent et accusationem non eodem ordine omnes declamauerunt. quidam fuerunt qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus Latro fuit. FVSCVS ARELLIVS: debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexet; et homines magis defendenti quam accusanti . fauent. ultima sit pars quae iudicem fauentem possit dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut comparationem duorum reorum inirent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit CESTIVS. Hoc non semper expedit. utique ei qui inbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur.
5.8 In hac controuersia † et duo tres rei: nouerca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque ne modum excedam praeteribo. Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme