Book 7
5.3
VIBI GALLI. Ego taceam de adulterio quod persequitur etiam populus? ego taceam de parricidio quod persequitur etiam puer? Testor uos, iudices, saluom patrem reliqui. O magnam in contrarium saeculi nostri peruersitatem! inuentus est qui patrem posset occidere et nouercam non posset. etiamsi quis occidere patrem non potest, nouercam potest. SEPVLLI BASSI. Dum perfodio parietem, aliquis sentiet. Cuius uis leuissimum esse somnum? pueri an senis an mediae aetatis? pueri? frater sentiet senis?pater. mediae aetatis? nouerca. Quaererem quam sordida domo natus esset, si ullam habuisset: nunc inquisitionem nostram humilitate effugit. non miror si nescis quam difficile sit patrem occidere, cum incertum habeas patrem.
5.4
ALBVCI SILI. Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes? Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conueniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram nosti. Singuli se serui libertique offerebant puero, stabam ante omnis: percussor latebat post adulteram. Quid ante peccaui? cuius uxorem corrupi? quod si fecissem, hominem occidere possem, patrem non possem. Bonos habeo testes: timeo hunc in aliena potestate. Aspice corpus patris: quam grauis plaga, quam alte adactus est gladius! sic ego nouercam percussissem. CESTI PII. Adulterum te esse dabo non unum testem, dabo non corruptum, dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam grauiter percussi quam debui nouercam, nouercam ne sic quidem quemadmodum patrem?