Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

4.8 Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: “credite mihi, non est turpe misereri” et cetera; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae. In hac controuersia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EEVCTEMON, homo uenustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te uiderem, nesciebam rhetoras uictoriatos esse. Fuit autem Festi sententia: “captus est, inquit, pater.” si te capti mouent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus: an nescitis dici “captos luminibus?”
4.9 Et illud dixit: mitte istam epistolam infructuosam. odisse illam debes: haec est quae matrem tuam excaecauit. et illam falsissimam in quam multi incidunt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit; matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant. Memini CRISPVM quendam antiquum rhetorem in illa controuersia uiri fortis qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc uiua cadauera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non uidet, alter quibus roget non habet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme