Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

4.6 Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, uindictam, sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque uerbis quoque horridioribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius quem mouere uolumus adfectus molliendam. in epilogis nos de industria uocem quoque infringere et uultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator; conpositionem quoque illis mitiorem conuenire. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo uiolentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: rogo uos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet?
4.7 Idem postea cum uideret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit — erat enim paruolus statura, propter quod etiam 53, 5. Catullus in hendecasyllabis uocat illum “salaputtium disertum” — et iurauit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamuis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio: digito caput uno Scalpit. quid credas hunc sibi uelle? uirum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme