Book 7
4.4
Hispo ROMANIVS illam mouit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres uiuis patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est. puta enim te alimenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret: utrum matris prius esset an patris officium. SILO POMPEIVS illam fecit quaestionem: an quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta, inquit, seruum te esse communem: huic domino seruies qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet qui praesens est. Illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet, qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est; iam non commune illi ius in te, set proprium est.