Book 7
pr.5
memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.
pr.6
Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.