Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

2.12 “uocetur, inquit ille, Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.” CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis occide quem mori non uis.” Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme