Book 7
2.11
offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. “Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide Ciceronem tuum.” Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: “Cicero me defendit;” respondit: “scio; me accusauit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.” BVTEO hoc colore: