Book 7
1.24
HISPANVS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo? innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam simillimam reo, mersam non tamen ex toto perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel absoluere.
1.25
TRIARIVS et ipse quasi sententiam de fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus leuatis, “quidquid est,” inquam, “quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!” Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est: *po/seidon, a)metrh/twn de/spota buqw=n, th\n e)na/lion klhrwsa/mene basilei/an, a)na/getai patrokto/nos: meta\ pate/ra di/kason. A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic CESTIVS: poenam, inquit, putauit mihi hanc esse morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occideret; non impetraui.