Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 7

1.9 Iacebat nauigium peruetus et attritum salo, uix unius capax animae. Veni ad uos uictoriam pulcram petiturus, ut probem me parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Nouerca, audi iucundissimam uocem: fateor me parricidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc probauero? imposui in exarmatam nauem: non est hoc occidere? nouercae quidem numquam satis priuignus occiditur. Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. et hoc occidere uocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit: huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?
1.10 Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata. Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper addit. Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis: innocentia tamen tuta est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme