Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

7.9 at ego, si hunc iam morem scribendi recipitis, in conspectu uestro ita scribam: “uxor mea heres esto quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adiit.” a duobus uos testamentis in consilium mitto: utrum secuturi estis? quo ab adultero absoluitur, an quo damnatur a uiro? Vnus pudicitiae fructus est pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti solum firmamentum in nullam incidisse fabulam. nouum fortasse non in omnium existimationem occurrere et horrendum † multa deinde ab uariae daturis experimenta. femina quidam unum pudicita equus est atqui curandus est, esse ad uideri pudicam.
← Previous 86 / 86

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme