Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

7.7 O nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! sic etiam qui inpudicas quaerunt, pudicas honorant? “Omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto, quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodiuit.” Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditis? Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est. “Sola heres esto, quamuis aliena, quamuis ignota; tantum quia pudica, quia incorrupta est.” Quid?
7.8 isti tam censorio adultero non mater est? non soror? non propinqua? an nulla earum pudica est? idcirco scilicet cum tantis diuitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae incognitae perambulat. Illic ubi natus est nulla pudica erat; atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est. Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qui communis ex ista liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. Adeone iam ad omnem patientiam saeculum nos dabit, ut aduersus querimoniam uiri uxor alieno teste defendatur? at hercules aduersus externorum quidem opiniones speciosissimum patrocinium erat: ego uiro placeo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme