Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

7.5 Quotiens quod non una peregrinaretur absentis uiri nomen inplorauit ? quotiens quod non una peregrinaretur questa est? nemo sic negantem iterum rogat. Cum quo questa es? apud quem indignata es? abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat? quando de iniuria tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti? et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus omnis saeculi maritus sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem, si qui fecerat tacere uoluisset.
7.6 Totiens sollicitata non istam faciem qua placere poteras conuestisti? non omne ornamentum ueluti causam talis iniuriae exsecrata es? quod proximum est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite adulteri censum; ex eo inpune sit quod adultero se dedit, si est aliquid quod non dederit. Quid singillatim omnia percenseo ? quidquid ego non e mundo tibi miseram maritus? nunc cum omni censu meo inter munera adulteri lateo! “Sola heres esto.” Quid ita? habes, inquit; scripsit causas: “quia cum semel appellassem, cum iterum appellassem, cum tertio appellassem, non corrupi.”

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme