Book 2
7.3
Tempus est, iudices, de uxore marito credi, mulierem tam formosam amari potuisse: pudica forte sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem corrumpendi, quam faciem quamuis amabilem et uenustam. Si tantum in formosa sperari posset quantum placere potest, omnes formosae in se uniuersos oculos conuerterent. Matrona quae tuta esse aduersus sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum remouere possint; ferat iacentis in terram oculos; aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit. sic se in uerecundiam pignoret; longe ante inpudicitiam neget suam ore quam uerbo. in has seruandae integritatis custodias nulla libido inrumpet.
7.4
Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere: deinde miramini si, cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret? Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.