Book 2
1.7
Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.
1.8
† dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.