Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

6.6 CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi se esse? BLANDVS hac figura declamauit filium et pro abdicato respondit.
6.7 CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. “Quodammodo,” inquit, “ad luxuriam a patre praemissus sum unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.”

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme