Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

5.14 Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem, altius repetiit: non quaecunque quinquennio non peperit, sterilis est. quid enim? si uir alicuius afuerit toto paene quinquennio, peregrinationi uiri imputabitur. quid si uir aegrotauerit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputaret illi quinquennium? Quaeris quare non peperit? tyrannis erat; nemo non cum parentibus suis querebatur quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris uoluptatis.
5.15 BVTEO, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. aliud enim esse aiebat: “quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est;” aliud: “quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine.” hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat non sic fuisse quaerendum: an tyrannidis tempus excipi deberet? deinde, an etiamsi non in aliis, an in hac † gradus esset? ipse sic in hac parte quaestionem diuidebat: an quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme