Book 2
3.18
tum, hercules, fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: “iam, inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;” si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: “moriar;” dic ergo uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad raptae patrem ueneris.
3.19
In hac controuersia TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit perseuerabo. deinde cum scolasticorum summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc ASINIVS POLLIO: filius, inquit, ceruicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem, et dicat: agon? quod fieri solet uictumis. Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.