Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

3.16 inbecillum putabat. adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem loco est manifestus demens. FVSCVS parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem, non posse cum patre agi eo nomine quod non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae etiamsi potes non debes. quid enim peccaui? non sum exoratus: nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!
3.17 Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem. GALLIO dixit: ingenuam uirginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS eandem suspicionem in omnia contulit: “exoraui,” inquit, “raptae patrem.” ita tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti? HISPANVS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. nisi demens sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIVS dixit: rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam uis uideri. tu exorasse te dicis, ego te exoratum puto. dic, quid tibi cum socero conuenit? RVFVS VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi conuenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non uis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme