Book 2
3.14
GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, set quod exoraturus non es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo? ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non potes; utique triginta dies exorari possum, post triginta queri non potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.