Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

3.11 LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere est. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue arbitrium datum est: “an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?” etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit: “ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est.” deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod me non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit, cum adhuc an exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: est contra controuersiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme