Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 2

2.9 Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per locos discurrerat. haec illo dicente excepta memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum. quid est quod illum ab indulgentia sua auocet?
2.10 Di boni, quomodo hic amauit uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad deos pertinet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme