Book 2
1.36
NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod causam non posuisset et non institit adsidue, quare non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. deinde si quaeris, Niger!, quare ego non narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem seruitutis. tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta magnis et excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad OTHONEM redeo a quo longius aberraui.
1.37
Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant tueri; itaque et hanc controuersiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat, sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: “non possum, inquit, pati sine patre.” me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite mihi, impium nihil de liberis duo patres cogitant. et illud: “recipiat, inquit, suos; non possum sine te pati.” hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reuerti uoles. et illud: non amas abdicatos?