Book 2
1.15
Triarii. Quare abdicas? numquid dies noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre miserius? si boni, quid isto patre cruentius? Romani Hisponis. In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre, aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente diues, dicent omnes: quis est iste quem magna fortuna non decet? Haec est diuitis quarta abdicatio. SILONIS Pompei.
1.16
Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: “in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem;” etiamsi non abdicarer, perditurus fui.