Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 10

6.2 Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur? Si non indicauero cuius sit, nemo cognoscet. VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummaui officium: non est tam angusta respublica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. ego fur? ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego non ista melius. narrare soleo, non negarem presio
← Previous 62 / 62

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme