Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 10

5.9 Si necessest aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem tempore et exemplum sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: “non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo.” inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat, an ille saeuiat.
5.10 Torquet, uerberat: sic iste carnifex colores temperat. Quid ais? parum tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit Parrhasius? “Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene: hic uultus esse debuit lacerati, hic morientis.” Porci Latronis. Si uidetur tibi, istis muneribus aram misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicunque Philippum non uiderat, pacem putabat. “Alliga,” inquit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme