Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 10

pr.9 Nuncautem,puto,iam nihil solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in † cultum uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus. quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus.”
pr.10 Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme