Book 10
4.24
Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. ARTEMON GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\ katale/leiptai.
4.25
P. VINICIVS summus amator Ouidi hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille hoc epiphonema poni: Ovid. Met. 12.607ff. quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captiuos tuos. IVLIVS BASSVS dixerat: ostende mercedarios tuos. LABIENVS commodius uidebatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit cum induxisset stipem porrigentem mendico: “o infelicem patrem!” et hoc qui dicit ipse fortassis pater est.