Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 10

3.10 GALLIO et illam quaestionem fecit: an non ob hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. Periit, inquit, propter desiderium uiri; alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, patre uiso consecuta est.
3.11 SILO POMPEIVS huic quaestioni praeponebat illam ex qua in hanc transitus iit: an etiam si propter hoc uerbum patris periit, damnari tamen pater non debeat: nec enim euentus imputari debet cuiusque rei, sed consilium. si post hoc uerbum puella uixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc uerbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam uideri patris. Post hanc quaestionem faciebat illam:
3.12 an ob hoc perierit. Color a parte accusatoris simplex est: ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo uultu, ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum, sed occidere. Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS : hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit respublica, imperator, quantum tibi debeat cui sine sanguine satisfactum est. Omnes uirum dixerunt patre nolente illam duxisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme