Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 10

pr.3 Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.
pr.4 De T. Labieno interrogatis ? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme