Book 10
pr
Seneca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.
pr.1
interrogate si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.
pr.2
Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.