Book 1
8.14
Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento qui dixit, semel tantum militare se uelle, ut aliquid uideretur reipublicae supra legem praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt miltiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum reipublicae uirum fortem. non probabat hunc colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIVS RVFVS hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: peruenire ad se uoces inuidentium illas: “numquid amplius pugnauit quam dum necesse illi fuit?” quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego militare uellem, tu uetares.
8.15
Latro uehementer egit a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante limen exeuntis cadauer hoc sternam: ut ad hostem peruenias, patrem calca. Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit: † sic kei/somai w(s tei=xos: ta/fron u(pe/rbhqi kai\ pate/ra. FVSCVS ARELLIVS religione patrem induxit et ominibus territum; aiebat praeceptorem suum in hac controuersia describentem pericula futuri proelii ab hoc Homeri uersu incepisse: *daimo/nie, Iliad. Z 407 fqi/sei se to\ so\n me/nos. GLYCON dixit: o)/yesqe pw=s qana/tou katafronw= tou/tou patri/di. DIOCLES CARYSTIVS dixit: a)\n e)pitu/xh|s, mi/an prosqh/seis a)ristei/an: a)\n d' a)potu/xh|s, trei=s a)ristei/as a)pole/seis.