Book 1
8.10
Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est BLANDVS, qui dixit: militia tibi superuacua est, inuidiosa est, periculosa est. superuacua est, quia non cogeris, immo uerecundia uetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis causa: consecutus es; praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transiit, ut diceret inuidiosum esse unum hominem toties optare omnibus honores intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam magnos uiros oppressisset. hic exempla. Periculosam esse militiam, eodem loco collegit, quo ceteri; illud unum noui adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent: “uidelicet ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam obseruari ab hoste.”
8.11
His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerunt, hoc genere egerunt: “non possum pati, non possum desiderium tui sustinere.” Hoc loco AESCHINES ex nouis declamatoribus cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus; confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur: ou(/tws a)\n kai\ a)/timon e)fi/loun. uidebatur hic dum indulgentiam exprimit non seruasse dignitatem patris. Placebat autem Latroni potius ratione retinere patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem locum et adfectus.