Book 1
8.5
ad haec noua et diuersa imperia subito me circumagi putas posse ? non ita est. ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit. luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: tam etiam uitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater: non sum mei iuris, cum ille praelii clamor exortus est: inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis. Non animus nunc, non mihi lingua constat; m alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non sedet.
8.6
ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: otium imperas animo non otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc — uerum dicendum est — nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?