Book 1
7.15
aiebat enim, non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam FVSCVS; transeundas aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod inuito se nauigasset et cum uideret senem orbum iam paene egentem. iam tum illum fugisse ne aleret; et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium. Et SPARSVM hoc colore declamasse memini, hominem inter scolasticos sanum,
7.16
inter sanos scolasticum. CESTIVS alio colore longe usus est; dixit non iram fuisse illam patris, sed calliditatem: “non habebam,” inquit, “unde redimerem. quem rogarem pecuniam in tam auara ciuitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed auaros. uolui efficere et ut desperarent non illum redimi et propter hoc superuacuum futurum dimitterent. an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui: post epistulas illas quas accusat dimissus est.” Lateo totum se ab istis remouit coloribus et aduocauit uires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. Hic color illius uiribus adprobandus est; quanta enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat?