Thesauros Literature rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Book 1

pr.14 cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse,
pr.15 sed multum adquisisse desidia uideretur. Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius uiolentiusque dicebat: exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme